- ATLAS
- I.ATLASAgitator celebris in certamine curuli; apud Silium Italicum l. 16. ubi ludos a Scipione celebratos in A frica memorat: eius currum, qui quartô locô exierat, solo Campaso equo (utpote primatio, funali nempe sinistro) nominatim laudato exprimit idem:Campasus antiquo fidebat Atlante Magistro,Ipsumque Aetolo Diomedi condita TindeMiserat.Vide praefatum Salmas. ubi supra, p. 897.II.ATLASfil. Iovis, ex Clymene, Mauritaniae Rex, Promethei frater, qui cum oraculô monitus esset, ut caveret a Iovis filio, nullum hospitiô suscipiebat; quod Perseus Iovis ex Danae filius indigne ferens, ostenditei caput Gorgonis, quo consepctô Atlas in montem conversus est tam excelsum, ut eius cacumen cerni nequeat. Lucan. l. 9. v. 654.Illa sub hesperiis stantem Titana columnisIn cautes Atlanta dedit.Fabulam refert Ovid. Mutationum l. 4. v. 656.Quantus erat, mons factus Atlas. nam barba, comaequeIn silvas abeunt: iuga sunt humerique manusqueQuod caput ante fuit, summo est in monte cacumen;Ossa lapis fiunt, tum partes altus in omnesCrevit in immensum (sic Dii statuistis) et omneCum tot sideribus caelum requievit in illo.Virgil. Aen. l. 4. v. 245.Illâ fretus agit ventos, et turbida tranatNubila, iamque volans apicem, et latera ardua cernitAtlantis duri, caelum qui vertice fulcit;Atlantis, cinctum assidue cui nubibus atrisPiniferum caput, et ventô pulsatur et imbri:Nix humeros infusa tegit, tum flumina mentoPraecipitant semps, et glacie riget horrida barba.Quam Atlantis descriptionem sic imitatur Silius, l. 1. v. 201.Nec patitur nomen proferri longius Atlas;Atlas subductô tacturus vertice caelum,Sidera nubiferum fulcit caput, aetheriasqueErigit aeternum compages ardua cervix;Canet barba gelu, frontemque immanibus umbrisPinea silva premit, vaslant cava tempora venti,Nimbosoque ruunt spumantia flumina rictu.Montem hunc Asricae fabulosissimum vocat Plin. l. 5. c. 1. et merito. Fabulis autem ab ipsa montis altitudine occasio data, unde caelum ab eo sustineri fingitur: Quo magis surgit, exilior est, et quod altius quam conspici potest usque ad nubila erigitur, caelum et sidera non tangere modo vertice, sed sustinere quoque dictus est, uti loquitur Pomponius l. 3. c. 10. Hinc Proverb. Α῎τλας τὸν οὐρανον, subaudi ὑπεδέξατο, dici solitum de iis, qui sese magnis et molestis involvunt negotiis, ipsique sibi malum accersunt. Nam hic Atlas, ut quidam aiunt, Caelum hospitiô excepit; deprehensus autem, quod illi struxisset insidias, praeceps datus est in mare Atlanticum. Ferunt autem, Atlantem Astrologiae fuisse peritissimum, deque sphaera primum inter homines, disputâsse qua ex re visus est caelum suis humeris sustinere. Vide Augustin. de Civ. Dei l. 18. c. 8. et Diodor. Sic. l. 3. c. 6. Sphaeram imo primus invenisse dicitur Plinio l. 2. c. 8. Signiferi ---- obliquitatem intellexisse ---- Anaximander traditur primus, Olympiade quinquagesimâ octavâ. Signa deinde in eo Cleostratus et prima Arie is ac Sagittarii. Sphaeram ipsam ante multo Atlas. Quod tamen non de Sphaerae solidae fabrica, sed simpliciter de sphaerica ratione caeli, capiendum esse, monet Salmas. ad Solin. p. 823. Certe Diodor. Sic. de Atlante loquens, σφαιρικὸν λόγον vocat, sphaericam rationem, l. 3. Nempe primus Atlas Mundum vel Caelum sphaeram esse intellexit, adeoque sphaericam caeli formam invenit, et τὸν σφαιρικὸν eius λόγον descripsit. Solidae vero sphaerae inventionem Archimedi plerique tribuunt, ut infra videbimus, ubi de Sphaera. Scribunt autem duos esse montes in Mauritania Atlantes dictos. Prim us maior dicitur, incipit prope oram Oceani Atlantici, iuxta promontor. de Guer; inde extendit se Orientem versus, ad confinia deserti Barcae, et immanibus iugis, e media arenarum vastitate consurgens extollitur, verticem nubibus tectum habens. Versus Oceanum Aiduacal seu Idevacal dicitur, et inter Segelmessam regionem et provincias Hascoram et Tedleziam, Tensif, et Dedes ab incolis vocatur, et Zizi prope confinia regni Fezzae. Baudrand. Secundus minor vocatur, regnum Fessanum a Marocchico dividens, Errif hodie Marmoliô teste, pars est Atlantis maioris abestque ab urbe Lixa 130. mill. pass. circiter. Atlantem autem Romanorum Ducum primum transgressum esse Suetonium Paulinum, Plin. habet ubi de Atlante. l. 5. c. 1. Tres autem Atlantes fuisse testatur Servius. Unus Rex Italiae, et pater Electrae uxoris Coryti. Alter Arcadiae Rex, et pater Maiae, ex qua natus est Mercurius. Tertius Maurus, qui dictus est Maximus. Sumitur nonnumquam a Poetis Atlas, pro hominis simulacro, columnas aedium sustinente, aut aedificium ipsum, ad similitudinem Atlantis, caelum humerô rorquentis, qui etiam Telamones dicuntur. Est et Atlas, reste Herodotô l. 4. fluv. ex Aemo monte nascens, et Aquilonem versus in Istrum defluens. Hinc Atlanticus adiectivum, ut Atlanticum mare, i. e. ea pars Oceani, quae Mauritaniam ab Occidente alluit. Cicer. de Somn. Scip. c. 7. Omnis terra, quae colitur a vobis, parva quaedam insula, circumfusa illo mari, quod Atlanticum, quod magnum, quod Oceanum appellatis in terra. Horat. Carm. l. 1. Od. 31. v. 14.---- ---- Quippe ter et quaterAnnô revisens aequor AtlanticumImpune. ---- ----Et Atlanteus. Idem Horatius, Carm. l. 1. Od. 34. v. 10.Quo Styx, et invisi horrida TaenariSedes, Atlanteusque finisConcutitur. ---- ----Et Pleiades Atlanteae, apud Ovid. l. 3. Fast. v. 105. Hinc Atlantides, et per epenthesin Atlantiades, Mercurius Maiae fil. et Atlantis nepos. Ovid. Met. l. 8. v. 627.Venit Atlantiades positis caducifer alis.Porro Atlantides 15. filiae Atlantis fuêre, ex Plione Oceani, vel Deucalionis filia, quae etiam Vergiliae dicuntur, quarum 5. Hyades, nominatae a fratre Hya, sororibus plurimum dilecto, reliquae Pleiades a matte. Alii 7. tantum numerant, quarum una, quod Sisypho nupsit, non videtur. Virg. Georg. l. 1. v. 221.Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur.Vitruvius l. 6. c. 10. Atlantides, (quas nos Vergilias, Graeci autem πλειάδας nominant) cum sideribus in mundo sunt dedicatae. Vide quoque Atlanticae, Atlanticum Mare, Atlantides.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.